United States or Greenland ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ante istam Ciuitatem Tyrum habetur quidam lapis, super quem dominus noster Iesus Christus sedendo suis discipulis vel populis praedicauit. Vnde, et Christiani olim super hunc locum construxerunt Ecclesiam in nomine Saluatoris.

Omnes pro deo adorant bouem, vnde et quilibet in fronte argenteam seu auream similitudinem bouis defert, et si quem viuum in praelio ceperint, sine vlla miseratione manducant. Rex multum est diues et potens, ac deuotus in superstitione. Nam circa collum gestat trecentas orientales margaritas, quibus quotidie ante commestionem orationes suas colligit, quemadmodum nos colligimus, Pater noster, etc.

Vnde in Angliam tum demum reuersus, omnia quae presens vidit in vrbibus, agris, ac militum castris, fideli narratione, tam carmine, quam prosa descripsit. Neque interim omisit eiusdem Regis mores, et formam, per omnia corporis lineamenta designare, addiditque praeclaro suo open hoc aptissimum pro titulo nomen, scilicet, Itinerarium Regis Richardi.

Vnde notandum, quod eodem tempore anni quo super dicta extrahitur farina, mel, et vinum, conueniunt in hoc isti pisces: qua ambo mirabilia fecit vno tempore Deus olim producere suo Ogero, quae et in memoria illius, vsque nunc, singulis annis innouantur.

Accessit praeterea et ardens quoddam desiderium, ea proprijs et apertis oculis videndi loca in quibus Seruator Christus redemptionis nostrae mysteria omnia consummauit, quorum prius sola nomina ex scripturarum lectione nouerat: vnde et sacram Hierosolymorum vrbem miraculorum, praedicationis, ac passionis eius testem inuisit, atque domum rediens factus est Abbas.

Minores etiam arundines nascuntur ad fluuii ripam, habentes in terra radices longitudinis trecentorum cubitorum aut plurium, Ad quarum nodos radicum, inueniuntur gemmae preciosae, de quibus expertum est, siquis vnam habuerit in pugno suo, ferrum corpori suo non nocebit: vnde si quis ibi pugnans, petat aduersarium, ac inimicum hac gemma munitum aggreditur eum cum fustibus non ferratis.

Ipsi tamen illum saepius nominant Machon. Putatur autem istum Mahomet habuisse generationis ortum de Ismael Abrahae filio naturali de concubina Agar, vnde et vsque hodie quidam Sarracenorum dicuntur Ismaelitae, alij Agareni: sed et quidam Moabitae, et Ammonitae, a duobus Loth filijs Moab et Amon, genitis per incestum de proprijs filiabus.