United States or Serbia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Cum ex Palaestina rediens, audiret in Sicilia, quod idem Richardus in inimicorum manus incidisset, omisso itinere incoepto, ad eum cursim diuertebat: Quem et ille statim in Angliam misit, vt illic regij Senatus authoritate, indicto pro eius redemptione tributo pecuniam colligeret quod et industrius fecit ac regem liberauit.

Comparato igitur amplo viatico, peregre profectus est, anno a Christo nato, 1332. et domum tanquam alter Vlysses, post 34. annos rediens, a paucissimis quidem cognitus fuit. Interim Scythiam, Armeniam, Maiorem et Minorem, Aegyptum, vtramque Lybiam, Arabiam, Syriam, Mediam, Mesopotamiam, Persiam, Chaldaeam, Graeciam, Illyrium, Tartariam, et alia spaciosi orbis regna, laborioso itinere visitauit.

Legatus in hoc missus Sighelmus Shirburnensis Episcopus cum magna prosperitate, quod quiuis hoc seculo miretur, Indiam penetrauit; inde rediens exoticos splendores gemmarum, et liquores aromatum, quorum illa humus ferax est, reportauit. The same in English.

Septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras Stare genas, totidem Oeteae Paphiaeque revisunt Lampades, et toties nostros Tithonia questus Praeterit et gelido spargit miserata flagello. Unde ego sufficiam? Non si mihi lumina mille Quae sacer alterna tantum statione tenebat Argus, et haud unquam vigilabat corpore toto.