United States or Italy ? Vote for the TOP Country of the Week !
Cum ex Palaestina rediens, audiret in Sicilia, quod idem Richardus in inimicorum manus incidisset, omisso itinere incoepto, ad eum cursim diuertebat: Quem et ille statim in Angliam misit, vt illic regij Senatus authoritate, indicto pro eius redemptione tributo pecuniam colligeret quod et industrius fecit ac regem liberauit.
Pro ista vero conuentione & fine firmiter obseruando domino regi & Henrico filio suo & hæredibus suis à rege Scotiæ & hæredibus suis, liberauit rex Scotiæ domino regi castellum de Roxburgh, & castellum Puellarum, & castellum de Striueling, in manu domini regis, & ad custodienda castella assignabit rex Scotiæ de redditu suo mesurabiliter ad voluntatem domini regis.
9 Præterea pro prædicta conuentione & fine exequendo, liberauit rex Scotiæ domino regi Dauid fratrem suum in obsidem & comitem Duncanum, & comitem Waldenum, similiter alios comites et barones cum alijs viris potentibus quorum numerus 18. Et quando castella reddita fuerint illis, rex Scotiæ & Dauid frater suus liberabuntor.
Word Of The Day