United States or Qatar ? Vote for the TOP Country of the Week !


Hic olim spectatae indolis Adolescens, vt virente adhuc aetate iuuenile ingenium foecundaret, atque ad res magnas pararet relicta dulci patria longinquas petijt regiones. Cum vero AEgyptum et Arabiam peragrans, plura inuenisset, quae eius desiderabat animus, cum magno laborum, ac literarum lucro in Angliam tum demum reuertebatur. Claruit anno virginei partus, 1130. Henrico primo regnante.

Comparato igitur amplo viatico, peregre profectus est, anno a Christo nato, 1332. et domum tanquam alter Vlysses, post 34. annos rediens, a paucissimis quidem cognitus fuit. Interim Scythiam, Armeniam, Maiorem et Minorem, Aegyptum, vtramque Lybiam, Arabiam, Syriam, Mediam, Mesopotamiam, Persiam, Chaldaeam, Graeciam, Illyrium, Tartariam, et alia spaciosi orbis regna, laborioso itinere visitauit.

Post quam plures exhibitos, pro Christiana Repub. labores, vir eruditione insignis, et tum Graece, tum Latine peritus, vt Tertullianus alter, quorundam Clericorum lacessitus iniurijs, grauatim tulit, ac tandem a fide defecit. Peragratis igitur deinceps Gallijs, in Aegyptum, et Syriam aliasque orientis Regiones demum peruenit.