Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: January 21, 2025
Et festinans ad terras remotiores, Armeniam minorem, non per singulas ciuitates, sed celeriter transiens, vidi a remotis amplum castrum vocatum Dei espoyer de quo mihi sustinui dici, quod sit vastum, et a nemine, habitatum, nisi a fantastica quadam Domina, seruante in medio maioris aulae super perticam, volucrem rapacem, quae dicitur Latine accipiter, vel huiusmodi: quam auem, si aliquis hominum ingrediens se custodire peruigil absque vlla somnolentia per septem continuos dies et noctes posset, ipsa Domina in fine facti apparens concederet illi quantamcunque faceret petitionem terrae, commodi, vel honoris, sed si obdormiret, periret.
Secundo quod amara est eius aqua, et foetidum reddit odorem. Tertio quod propter eius amaritudinem terra adiacens littori nil viride profert. Littora quoque sua variant quam saepe colorem, et sine vlla agitatione ventorum eijcit in quibusdam locis se aqua, extra proprios terminos.
Word Of The Day
Others Looking