United States or Curaçao ? Vote for the TOP Country of the Week !


Hoc itaque in Tabernaculo seu Capella, ad latus dextrum, continetur incomparabilis thesaurus gloriosissimi sepulchri, habentis octo pedes longitudinis, et quinque latitudinis. Et quamis id plurimi Christiani simpliciter in magno pietatis merito credant, plerisque tamen est in suspicione.

Adducit tamen sibi per longos ductus aquam Nili fluminis in cisternis ad potandum. Alexandria nobilis, 30. stadia habet longitudinis decemque in latum. In ea restant adhuc plures Ecclesiae a tempore Christianorum, sed Sarraceni non sustinentes picturas Sanctorum omnes parietes albauerunt.

Latitudinem huius Basilicae aestimo ad spatium de meis pedibus centum et longitudinem vltra quatuor centum. In cubiculo autem Regis dormitorio, constat vnus pillarius, seu columna de auro solido et carbunculus conclusus in illo longitudinis pedis vnius, totum habitaculum de nocte perfundens lumine claro. Hic prout ego notaui, non est plene rubeus, sed subrufus, quasi coloris Haematistini.

Et notandum, quod per totam patriam singulae mulieres maritatae, vt intelligantur maritis subiectae, et vt discernantur a solutis, gestant in capitis summitate similitudinem pedis viri, longitudinis brachij et dimidij, quadam leui materia operatam: videlicet nobiles de sericosis operibus pannorum, seu alijs raris et pulchris pannis, et preciosis lapillis, et ignobiles iuxta statum suum de materia communiori.