Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: February 22, 2025
Et notandum, quod per totam patriam singulae mulieres maritatae, vt intelligantur maritis subiectae, et vt discernantur a solutis, gestant in capitis summitate similitudinem pedis viri, longitudinis brachij et dimidij, quadam leui materia operatam: videlicet nobiles de sericosis operibus pannorum, seu alijs raris et pulchris pannis, et preciosis lapillis, et ignobiles iuxta statum suum de materia communiori.
"Refert Alexander Philosophus de natura rerum, quod Vergilius in civitate Romana nobile construxit palatium, in cuius medio palatii stabat imago, quae Dea Romana vocabatur. Tenebat enim pomum aureum in manu sua. Per circulum palatii erant imagines cuiuslibet regionis, quae subiectae erant Romano imperio, et quaelibet imago campanam ligneam in manu sua habebat.
Word Of The Day
Others Looking