United States or Malawi ? Vote for the TOP Country of the Week !
Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur quando obrepat senectus: ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur. XII. 39 Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. O praeclarum munus aetatis, si quidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum!
Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.
CONTINGIT: see n. on 8. EXSTINGUITUR: there is the same contrast between opprimere and exstinguere in Lael. 78. QUASI ... EVELLUNTUR: it is rare to find in Cic. or the other prose writers of the best period a verb in the indicative mood immediately dependent on quasi, in the sense of sicut or quem ad modum.
Word Of The Day