United States or Libya ? Vote for the TOP Country of the Week !


Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.

Quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura.

ADULESCENTIBUS: Cic., when he wrote this, was possibly thinking of Athens and Alcibiades. LABEFACTATAS: the verb labefacio is foreign to good prose, in which labefacto is used. SUSTENTATAS: Cic. does not use sustentus. In Mur. 3 sustinenda is followed by sustentata in the same sentence. v v | | | v || | | | v .

Ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur, nec minus intellego me vobis quam mihi vos esse iucundos.

Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. Cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito? sic enim percontantur in Naevi poetae Ludo. Respondentur et alia et hoc in primis: proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli. Temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.