Vietnam or Thailand? Vote for the TOP Country of the Week!
Want to type faster? Practice with a typing test or have fun with typing games!
Updated: August 4, 2026
Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. Cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito? sic enim percontantur in Naevi poetae Ludo. Respondentur et alia et hoc in primis: proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli. Temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.
VIII. Memoriae proditur, quasdam acies, inclinatas jam et labantes, a feminis restitutas, constantia precum et objectu pectorum et monstrata cominus captivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent: adeo ut efficacius obligentur animi civitatum, quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur.
Word Of The Day
Others Looking