United States or Denmark ? Vote for the TOP Country of the Week !
VIII. Memoriae proditur, quasdam acies, inclinatas jam et labantes, a feminis restitutas, constantia precum et objectu pectorum et monstrata cominus captivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent: adeo ut efficacius obligentur animi civitatum, quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur.
Fertur pudicae conjujis osculum, Parvosque natos, ut capitis minor, Ab se removisse, et virilem Torvus humi pusuisse voltum: Donec labantes consilio patres Firmaret auctor nunquam alias dato, Interque maerentes amicos Egregius properaret exul. Atqui sciebat, quae sibi barbarus Tortor pararet: non aliter tamen Dimovit obstantes propinquos, Et populum reditus morantem,
Word Of The Day