United States or Cayman Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !


The Narrative in the Authors own words, is this. Ego (sayes he) sanctè affirmare possum me unam aureo Annulo inclusam perpetuo gestare, cujus facultatem (si gemmæ est) nunquam satis admirari potui. Gestaverat enim ante Triginta annos Hispanus quidam non procula puternis ædibus habitans. Is cum vitâ functus esset, & ipsius suspellex (ut moris apud nos est) venum exposita esset, inter cætera etiam Turcois exponebatur. Verum nemo (licet complures eo concurrissent, ut eam propter Coloris Elegantiam, quam vivo Domino habuerat emerent) sibi emptam voluit, pristinum enim nitorem & Colorem prorsus amiserat, ut potius Malachites, quam Turcois videretur. Aderat tum temporis gemmæ habendæ desiderio etiam parens & frater meus, qui antea sæpius gratiam & elegantiam ipsius viderant, mirabundi eam nunc tam esse deformem, Emit eam nihilominus pater, satisque vili pretio, qua omnibus contemptui erat, ac presentes non eam esse quam Hispanus gestarat, arbitrarentur. Domum reversus Pater, qui tam turpem Gemmam gestare sibi indecorum putabat, eam mihi dono dat, inquiens; Quandoquidem, fili mi, vulgi fama est, Turcoidem, ut facultates suas exercere possit, dono dari debere tibi eam devoveo, ego acceptam Gemmam sculptori trado, at gentilitia mea insignia illi, quamadmodum fieri solet, in Jaspide Chalcedono, aliisque Ignobilioribus Gemmis, insculperat. Turpe enim existimabam, hujusmodi Gemmâ ornatus gratia, dum gratiam nullam haberet, uti. Paret Sculptor redditque Gemmam, quam gesto pro annulo Signatorio. Vix per mensem gestaram, redit illi pristinus color, sed non ita nitens propter Sculpturam, ac inæqualem superficiem. Miramur omnes gemmam, atque id præcipuè quod color indies pulchrior fieret. Id qui