United States or Bosnia and Herzegovina ? Vote for the TOP Country of the Week !


"Exortum est subinde ex Hebridibus bellum duce Donaldo Hebridiano injuria a gubernatore affecto. Nam Wilhelmus comes Rossensis filius Hugonis, is quem praelio ad Halidounhil periisse supra memoratum est, duas habuit filias, quarum natu maiorem Waltero Leslie viro nobilissimo coniugem dedit una cum Rossiae comitatu. Walterus susceptis ex ea filio Alexandro nomine, quem comitem Rossiae fecit, et filia, quam Donaldo Hebridiano uxorem dedit, defunctus est. Alexander ex filia Roberti gubernatoris, quam duxerat, unam duntaxat filiam reliquit, Eufemiam nomine, quae admodum adhuc adolescentula erat, dum pater decederet, parumque rerum perita. Eam gubernator [Albany], blanditiis an minis incertum, persuasam induxit, ut resignato in ipsum comitatu Rossensi, ab eo rursum reciperet his legibus, ut si ipsa sine liberis decederet, ad filium eius secundo natum rediret. Quod si neque ille masculam prolem reliquisset, tum Robertus eius frater succederet, ac si in illo quoque defecisset soboles, tum ad regem rediret Rossia. Quibus astute callideque peractis haud multo post Eufemia adhuc virgo moritur, ut ferebatur, opera gubernatoris sublata, ut ad filium comitatus veniret. Ita Ioannes, quum antea Buthquhaniae comes fuisset Rossiae comitatum acquisivit, et unicam tantum filiam reliquit, quam Willelmus

Exortum est in tenebris lumen reotis, misericors, et miserator, et Justus. Jocundus homo, qui miseretur, et commodat: disponet sermones suos in judicio. Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in seculum seculi; cornu ejus exaltabitur in gloria. I translate simply, praying you to note as the true one, the literal meaning of every word: Glory and riches are in his house.