United States or Comoros ? Vote for the TOP Country of the Week !


Et omnibus ruinis sanctissimae ciuitatis, tam extra, quam intra; numerosis lachrymis intimo affectu compassi, ad quorundam restaurationem datis non paucis pecunijs, exire in patriam et sacratissimo Iordane intingi, vniuersaque Chrtsti vestigia osculari, desiderantissima deuotione suspirabamus.

Praeterea a monte Sion versus Meridiem vltra vallem ad iactum lapidis est locus Aceldema, in quo emptus ager 30. denarijs proditionis est, Et in quo sunt plures sepulturae peregrinorom, et vestigia cellularum, de quondam illic commorantibus Heremitis. De sacris locis extra muros Ciuitatis. Hinc non longe est porta ciuitatis, quae dicitur aurea, quae nunc semper obfirmata seruatur.

Versus locum vbi hoc brachium exit de mari est late terrae planities, in qua antiquitus stetit Troia Ciuitas de qua apud Poetas mira leguntur sed nunc valde modica apparent vestigia Ciuitatis.

Ibi quot preces inorauimus, quot lachrymas infleuimus, quot suspiria inspirauimus, solus eius inhabitator nouit D. noster Iesus Christus. Ab ipso itaque gloriosissimo sepulchro Christi ad alia sanctuaria ciuitatis inuisenda circumducti, infinitam summam sanctarum ecclesiarum, et oratorioram, quae Achim Soldanus dudum destruxerat, oculis lachrymosis vidimus.

Inde transiri potest per mare in Indiam superiorem, sine maiorem, videlicet Imperium Presbyteri Ioannis ad portum ciuitatis Zarke, quae est elegans et bona satis. In ea habitant plurimi Catholicae fidei Christiani: et habentur plurimae Abbatiae religiosorum, quas olim Dux Danorum Ogerus constituit, vnde et vsque nunc dicuntur Ecclesiae Dani, atque ex hoc nauigari potest in terram Lombe.

15 De tribus alijs Ecclesiis, et specialiter de Templo Domini. 16 De pluribus locis sacris extra vrbem. 17 De sacris locis extra muros ciuitatis. 18 De alijs locis notabilibus. 19 De Nazareth et Samaria. 20 De Territorio Galileae et Samariae. 21 De secta detestabili Sarracenorum. 22 De vita Mahometi. 23 De colloquio Authoris cum Soldano.