United States or Paraguay ? Vote for the TOP Country of the Week !
Siquidem Soldanus eorum lingua sonat nomen similis maiestatis, quo nos in Latino dicimus Caesarem, aut Imperatorem. Pro custodia huius Castri sunt ibidem omni tempore morantes sex millia personarum, et pro, seruiendo, dum ibi residet, ipsi Soldano, qui omnes de Curia eadem accipiunt necessaria, et donatiua.
15 De tribus alijs Ecclesiis, et specialiter de Templo Domini. 16 De pluribus locis sacris extra vrbem. 17 De sacris locis extra muros ciuitatis. 18 De alijs locis notabilibus. 19 De Nazareth et Samaria. 20 De Territorio Galileae et Samariae. 21 De secta detestabili Sarracenorum. 22 De vita Mahometi. 23 De colloquio Authoris cum Soldano.
Et si quando nationis alterius quis ad legem conuertitur Sarracenorum, dum a flamine eorum recipiendus est, dicit et facit eum Dei nuncium, et repetit sic: Laellech ella alla Mahomet zoyzel alla heth: quod valet tantum: Non est Deus nisi vnus, et Mahomet fuit eius nuncius. De colloquio Authoris cum Soldano.
Word Of The Day