Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: January 10, 2025
Literas vestrae, Maiestatis superiori anno 1567, decimo die mensis Aprilis datas, vestri mercatores Stephanus Twerdico, et Pheodata Pogorella, qui has nostras perferunt, nobis tradidere.
Id quod eo fecimus studiosius, quod plane perspectum, probeque cognitum habeamus, nostros omnes, qui bona cum gratia nostra, nostrarumque literarum commendatione, istuc, sub vestro imperio negotiaturi veniunt, pari, cum vestrae Maiestatis fauore, tum vestrorum subditorum humanitate, vbiuis acceptos esse.
Quos vestros mercatores in omni suo apud nos et nostros obeundo negotio, ita tractari, et libenti voluntate, et expresso nostro mandato curauimus, vt non solum vestrae Maiestatis pro illis postulationi, sed eorundem etiam hominum expectationi plene satisfactum esse confidamus.
Word Of The Day
Others Looking