United States or Maldives ? Vote for the TOP Country of the Week !


In alia homines sunt toti pilosi et hispidi, vsu simiarum manibus et pedibus ambulantes, et ad arbores reptantes, qui quamuis non loquuntur, apparent rationabiles, qui regem habent, et rectores. Et in alia omnes sunt claudi, qui quamuis pedes habeant, tamen ambulant super genua multum ridiculose, imo miserabiliter, vt de passu in passum videantur casuri in terrem.

Omnium hominum Imperatoris sigillum. Sciendum quoque quod quamuis populi ibi dicuntur, et sunt Pagani, tamen et rex et omnes credunt in Deum immortalem, et omnipotentem, et iurant per ipsum appellantes, Yroga, id est, Deum Naturae. Sed nihilominus colunt et adorant idola, et simulachra aurea, et argentea, lapidea, lignea, filtria, lanea, et linea. The English Version.

Et inde venitur in Mare Galileae, quod quamuis dicatur mare, est lacus aquae dulcis longus.

Nam a Babylonia vsque in Sinay, aestimatur esse via duodecim dictarum, quamuis nonnulli citius perueniunt. De Monasterio Sinay, et reliquijs beatae Catherinae. Mons Sinay appellatur ibi desertum Syn: quasi in radice montis istius habetur Coenobium Monachorum pergrande, cuius clausura in circuitu est firmata muris altis, et portis ferreis, pro metu bestiarum deserti.

Etiam intra fines Persiae, est terra, vbi sanctus Iob patiens morabatur, quae modo dicitur terra Sues, in cuius montanis inuenitur Manna, quod venditur in Apothecis. Hunc terrae Sues contiguatur Chaldaea, quae non est magna, quamuis nobilis regio habeatur. Et ab ista intratur Amazonia.