United States or Norfolk Island ? Vote for the TOP Country of the Week !
Etiam intra fines Persiae, est terra, vbi sanctus Iob patiens morabatur, quae modo dicitur terra Sues, in cuius montanis inuenitur Manna, quod venditur in Apothecis. Hunc terrae Sues contiguatur Chaldaea, quae non est magna, quamuis nobilis regio habeatur. Et ab ista intratur Amazonia.
Et qui in eundo rectum iter tenet, veniet in Ciuitatem dictam, Balbes, quae est ad finem Regni Halapiae: Sicque expleto Deserto, intratur terra AEgypti, quam ipsi Canopat vocant, et aliqui Mersur, atque ex tunc in Babyloniam, et Cayr, praefatam: In ista vero Babylonia habetur pulchra Ecclesia Mariae virginis, in loco vbi morabatur cum filio suo, et Ioseph tempore suae fugae, et creditur ibi contineri corpus Virginis Barbarae.
Hinc quoque ad leucas duas, est ciuitas Israel, vbi olim morabatur pessima regina Iezabel, quam Dei iudicio equorum vngulis conculcatam, canes fere vsque ad caluariam comederunt. De territorio Gallileae, et Samariae, et de villa Sardenay.
Word Of The Day