United States or Mali ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et qui in eundo rectum iter tenet, veniet in Ciuitatem dictam, Balbes, quae est ad finem Regni Halapiae: Sicque expleto Deserto, intratur terra AEgypti, quam ipsi Canopat vocant, et aliqui Mersur, atque ex tunc in Babyloniam, et Cayr, praefatam: In ista vero Babylonia habetur pulchra Ecclesia Mariae virginis, in loco vbi morabatur cum filio suo, et Ioseph tempore suae fugae, et creditur ibi contineri corpus Virginis Barbarae.
Iste Imperator Soldanus, est Rex, Dominusque quinque Regnoram magnorum: Canopat, hoc est, AEgypti: totius Iudeae, sicut olim Dauid, et Salomon; Halapiae, in terra Machsyriae, cuius ciuitas Damascus olim erat principalis; Arabiae, quod est regnum valde protensum, et cum his possidet dominatus omnium Caliphorum: ad quod sciendum, quod quaundoque fuerunt tres Caliphorum dominatus: Ex quibus primus Caliphus qui dicebatur Chaldaeorum, et Arabum, cuius erat sedes in Ciuitate Baldac.
Word Of The Day