United States or South Korea ? Vote for the TOP Country of the Week !
Aestiuo tempore, cadunt ibi frequenter tempestates, tonitruorum, fulminum, et grandinum, quibus domus, arbores, bestiae, et homines, comburuntur, euelluntur, et occiduntur. Nam et quandoque subrepente oritur ibi calor immoderatus, et improuiso frigus immoderatum. Via de Cypro vel Ierusalem vsque in Babyloniam AEgypti.
Et qui in eundo rectum iter tenet, veniet in Ciuitatem dictam, Balbes, quae est ad finem Regni Halapiae: Sicque expleto Deserto, intratur terra AEgypti, quam ipsi Canopat vocant, et aliqui Mersur, atque ex tunc in Babyloniam, et Cayr, praefatam: In ista vero Babylonia habetur pulchra Ecclesia Mariae virginis, in loco vbi morabatur cum filio suo, et Ioseph tempore suae fugae, et creditur ibi contineri corpus Virginis Barbarae.
2 Iter ab Anglia tam per terras quam per aquas, vsque in Constantinopolim. 3 De vrbe Constantinopoli, et reliquijs ibidem contentis. 4 Via tam per terras quam per aquas, a Constantinopoli vsque Acharon, vel Acon. 5 Via a Francia et Flandria, per solas terras vsque in Hierusalem. 6 Via de Cypro vel de Hierusalem, vsque in Babyloniam Egypti.
Word Of The Day