United States or Iran ? Vote for the TOP Country of the Week !


Est autem et ibi ciuitas Landania, de qua nonnulli dicunt quod Noe illam fundauerat, et ciuitas magna Hany, in qua tempore Christianorum mille habebantur Ecclesiae. In illa Armenia sub Imperio Persiae est famosa ciuitas Tauris, vbi de mercimonijs ponderalibus fit inestimabilis mercatura.

Circa fines Persiae in terra Sennaar, est illa quae olim dicebatur Babylonia, nec apparet ibi aliquid, quam ruinae grandis et vetustae cuitatis, quae ab hominibus est deserta, sed a Draconibus inhabitata, et alijs animalibus, et volucribus venenosis. Hanc terram tenet Imperator Persarum, vt supra dixi.

Hinc ad decem diates ad Orientem habeatur ciuitas Zadona, in ea Imperator Persarum moratur, et est in eodem imperio ciuitas valde magna Cassach, quae recto itinere dicitur store ab Hierosolymis 55. dietis. Geth ciuitas imperialis, et melior totius Persiae in hac terra noscitur esse, cum tamen Carnaa sit satis maior.

Namque solebat esse Dominus, Romanorum Graecorum, Asiae, Syriae, Iudeae, AEgypti, Arabiae, et Persiae, at nunc solum retinet Greciam, cum aliquibus terris Greciae adiacentibus, sicut Calistrum, Cholchos, Ortigo, Tylbriam, Minos, Flexon, Melos, Carpates, Lemnon, Thraciam, et Macedoniam totam: Suntque sub eo Caypoplij, et alti Pyntenardi, ac maxima pars Commannorum.

Etiam intra fines Persiae, est terra, vbi sanctus Iob patiens morabatur, quae modo dicitur terra Sues, in cuius montanis inuenitur Manna, quod venditur in Apothecis. Hunc terrae Sues contiguatur Chaldaea, quae non est magna, quamuis nobilis regio habeatur. Et ab ista intratur Amazonia.