United States or Haiti ? Vote for the TOP Country of the Week !
Est autem et ibi ciuitas Landania, de qua nonnulli dicunt quod Noe illam fundauerat, et ciuitas magna Hany, in qua tempore Christianorum mille habebantur Ecclesiae. In illa Armenia sub Imperio Persiae est famosa ciuitas Tauris, vbi de mercimonijs ponderalibus fit inestimabilis mercatura.
Nobilior ciuitas huius Regni seu Prouinciae dicitur Iamchan, abundans mercimonijs, et diuitijs infinitis, et multa praestans proprio Regi tributa, quoniam sicut illi de ciuitate fatentur, valet annue regi quinquaginta milia cuman florenorum auri. Nota. In Iamchan ciuitate est conuentus fratrum minorum: in hac sunt tres Ecclesiae Monasteriorum: reditus simul ascendit ad 12. cuman.
Word Of The Day