United States or Panama ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quarum vna est grandis, et bene munita, et quam Grand Can facit cum fortibus armaturis curiose seruari, contra regem Mangi. Hinc proceditur per Imperium Grand Can, ad multas ciuitates, et villas morum mirabiliter diuersorum, vsque in regnum Iamchan, quod est vnum de 12. prouincijs maximis, quibus distinguitur totum Imperium Tartarorum.
Nobilior ciuitas huius Regni seu Prouinciae dicitur Iamchan, abundans mercimonijs, et diuitijs infinitis, et multa praestans proprio Regi tributa, quoniam sicut illi de ciuitate fatentur, valet annue regi quinquaginta milia cuman florenorum auri. Nota. In Iamchan ciuitate est conuentus fratrum minorum: in hac sunt tres Ecclesiae Monasteriorum: reditus simul ascendit ad 12. cuman.
Word Of The Day