United States or Antigua and Barbuda ? Vote for the TOP Country of the Week !
Intra hanc Ecclesiam nunquam musca, vel aranea, aut huiusmodi immundi vermiculi nascuntur, quod similiter per diuinum accidit miraculum: nam ante replebatur Ecclesia talibus immunditiis, et totus conuentus recederet ad construendum Ecclesiam in alio loco. Et ecce Dei genetrix virgo beata eis visibiliter obuiauit, iubens reuerti, et dicens nunquam Ecclesiam similibus infestari.
Nobilior ciuitas huius Regni seu Prouinciae dicitur Iamchan, abundans mercimonijs, et diuitijs infinitis, et multa praestans proprio Regi tributa, quoniam sicut illi de ciuitate fatentur, valet annue regi quinquaginta milia cuman florenorum auri. Nota. In Iamchan ciuitate est conuentus fratrum minorum: in hac sunt tres Ecclesiae Monasteriorum: reditus simul ascendit ad 12. cuman.
Word Of The Day