Hinc Meridiem pluribus exactis Insulis per viam decem dietarum venitur in Regnum Mabron. Illic in ciuitate Calamiae, seruatur in magno templo corpus beatissimi Thomae Apostoli Domini nostri Iesu Christi in capsa honorificata. In quo loco et martirizatus fuit, licet dicunt quidam, quod in Edissa ciuitate.

Pro hac arena venitur per aquas, et per terras, et exportatur manibus et vehiculis prope et procul, et quantumcunque de die exhauritur, repleta mane altero reperitur: Et est in fossa ventus grandis et iugis, qui mirabiliter arenam commouere videtur.

Et inde venitur in Mare Galileae, quod quamuis dicatur mare, est lacus aquae dulcis longus.

Ab oppido autem Ierico in 30. stadiorum spacio venitur ad Iordauis fluuij locum, vbi beatus Iohannes Baptista Christum sacri baptismatis merebatur tingere lymphis. Et in cuius reuerendi mysterij venerationem habetur ad dimidiam leucam a fluuio aedificium honestae Ecclesiae consecratum in nomine eiusdem venerabilis baptistae ministri.