United States or United Kingdom ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ab oppido autem Ierico in 30. stadiorum spacio venitur ad Iordauis fluuij locum, vbi beatus Iohannes Baptista Christum sacri baptismatis merebatur tingere lymphis. Et in cuius reuerendi mysterij venerationem habetur ad dimidiam leucam a fluuio aedificium honestae Ecclesiae consecratum in nomine eiusdem venerabilis baptistae ministri.

Quatuor fratres minores vnum potentem conuertebant apud quem hospitabar, et qui duxit me ad Abbatiam istam, ibi vidi scilicet quod hic narratur. Et ex hoc in breui temporis spacio intratur Imperium Tartarorum, sequendo fluuium vsque in terram Pygmeorum, per cuius medium transit. Hij Pygmei sunt homines statura breues ad longitudinem nostri brachij, seu trium manuum expansarum.

Inde vlterius procedendo in Austrum per multas et mirabiles terras quinquaginta duarum diaetarum spacio, habetur magna Insula Lamori.

A Nazareth redeundo per terrain Galileae, transitur per Ramathaym Sophim, vbi nascebatur fidelis Samuel propheta Domini, et per Sylo, vbi locus orationis erat antequam in Ierusalem: et per Sichem magnae vbertatis vallem, itur in prouinciam Samariae, vbi habetur et bona ciuitas nunc dicta Neapolts, distans, a sancta vrbe spacio solius dietae, ac per fontem Iacob, super quem Iesus fatigatus ab itinere colloquebatur Samaritonae, vbi et apparet ruina destructae Ecciesiae quondam illic habitae.