United States or Norway ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et ecce in breui, paruulus ex iis gignebatur, nascebatur, et adolescebat ad debitam quantitatem: fiunt vero omnes per naturam cum pluribus angulis vt trium vel quatuor, aut quinque laterum, et nonnulli cum lateribus senis. E contra omnes margaritae nascuntur in forma sphaerica, seu rotunda.
Et quisquis per aliquos dies potat ieiuno stomacho sanatur in breui tempore, a quacunque interiori infirmitate, languore duntaxat mortis excepto: et sane illorum qui prope sunt, et frequenter bibunt apparet per totum vitae tempus mira iuuentus. Ego autem ter vel quater bibi, quamobrem et vsque hodie arbitror potius me corporaliter valere.
Et quoniam per cattos capi non possunt, capiuntur per canes maiores. Corpora mortuoram non sepeliuntur ibi, nec cadauera quaelibet bestiarum operiuntur, quod ad aeris aestum carnes in breui tempore consumuntur, nam et tota insula consistit sub zona torrida.
Word Of The Day