United States or Belize ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ab opposito autem praedicti fontis natatorij habetur imago lapidea, rudi et vetusto opere sculpta, deformiterque detrita, quae manus Absalon nuncupatur, cuius ratio lib. 2. Regum monstratur.

In planicie huius vallis decurrit riuulus dictus torrens Cedron, secus quem habetur pulchra, et honorificata Ecclesia sacrosanctae sepulturae beatae, et gloriosae matris Christi: descenditur autem in Ecclesiam per gradus 44. quod extrinsecus est vallis inculta per fluxum fortasse torrentis, seu per alios euentus propter Antiquitatem temporis. Ibique monstratur sepulchrum eius vacuum.

Est etiam ante praesepe Domini, tumba beati Interpretis Hieronymi, et extra Ecclesiam monstratur cathedra, in qua residere solebat. Sub clausura huius ecclesiae ad dextram, per 18. gradus apparet fossa, quae dicitur ossium innocentium causa Christi ab Herode impio occisorum.

Sub hac capella ad aliquos gradus monstratur locus eiusdem caenationis, videlicet caernaculi magni, et in eo vas, aquarum, in quo Christus lauabat pedes Apostolorum: iuxta quod vas a Gamaliele, et alijs viris timoratis primus sepultus fuit protomartyr Stephanus.

Hoc autem certum est haberi eam ob omnibus nationibus in venerationem. Ad duas leucas de Hebron, monstratur sepultura Loth filii fratris Abraham. Corrupte in nostris codicibus Arboth scribitur, alibi erat arbor cum in Hebraeis legatur Arbe, haec est autem eadem Hebron olim Metropolis Philistinorum, ab vno filiorum Caleb sortita vocabulum. The English Version.

A posteriori parte magni altaris monstratur locus, vbi Moysi apparuit Dominus in rubo ardente, ipsum rubum adhuc seruans, quem dum monachi intrant, semper se discalceant gratia illias verbi, quo Deus iussit Moysi ibidem, Solue calciamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est: hunc locum appellant Bezeleel, id est, vmbra Dei.