United States or Palau ? Vote for the TOP Country of the Week !
Solentque pauperes terrae, accepta a Rege licentia, semel in anno ingredi, ac piscari gemmas, qui intrantes vngunt se succo Lymonsae, contra hirudines, colubros, et serpentes. Sed et de lacu effluit riuulus per montis descensum, in quo nonnunquam margaritae inueniuntur, et gemmae: dicunt etiam ibi nullum venenatum animal nocere aduenis.
In planicie huius vallis decurrit riuulus dictus torrens Cedron, secus quem habetur pulchra, et honorificata Ecclesia sacrosanctae sepulturae beatae, et gloriosae matris Christi: descenditur autem in Ecclesiam per gradus 44. quod extrinsecus est vallis inculta per fluxum fortasse torrentis, seu per alios euentus propter Antiquitatem temporis. Ibique monstratur sepulchrum eius vacuum.