United States or Sri Lanka ? Vote for the TOP Country of the Week !
Hinc patriae proditiones, 40 hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi voluptatis; cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem. 41 Nec enim libidine dominante temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere.
IMPELLERET: sc. homines; so nos is omitted after iubebat below. EXCITARI: 'stirred up'. In 39 and 41 we have the verb in-citare; for the difference between the two verbs cf. Qu. Fr. 1, 1, 45 haec non eo dicuntur, ut te oratio mea dormientem excitasse, sed potius ut currentem incitasse videatur. HOMINI ... DEDISSET: cf. Acad. 1, 7 nec ullum arbitror maius aut melius a dis datum munus homini.
Word Of The Day