United States or Moldova ? Vote for the TOP Country of the Week !


10 Præterea rex Scotiæ & barones sui prænominati assecurauerunt, quod ipsa bona fide, & sine malo ingenio, & sine occasione facient vt episcopi & barones & cæteri homines terræ suæ, qui non affuerunt quando rex Scotiæ cum domino rege finiuit: eandem ligiantiam & fidelitatem domino regi & Henrico filio suo quam ipsi fecerunt, & vt barones, & homines qui affuerunt obsides, Liberabunt domino regi de quibus habere voluerit.

Quibus auditis, filius regis Malcolmi Dunechan regem Willelmum, cui tune militavit, ut ei regnum sui patris concederet, petiit, et impetravit, illique fidelitatem juravit. Et sic ad Scotiam cum multitudine Anglorum et Normannorum properavit, et patruum suum Dufenaldum de regno expulit, et in loco ejus regnavit. Deinde nonnulli Scottorum in unum congregati, homines illius pene omnes peremerunt.

Et de hac concessione sicut quando ligiam fidelitatem domino regi & domino Henrico filio suo fecerint, ita eos inde assecurauerint. Similiter hæredes regis Scotiæ & baronum & hominum suorum homagium & ligiantiam facient hæredibus domini regis contra omnem hominem.

Et sciatis me quandoque in tempore opportuno ab eis interrogasse de his signis, qui responderunt quod inclinare caput Domino ad illius horae momentum, foret confirmatio omnibus diebus vitae suae, ad obediendum ipsi et fidelitatem obseruandam imperio, nec posse corrumpi promissionibus siue donis, quodque digitum in auricula imponere, obturatio est auditus contra omnia Imperatori, et Imperio contraria.

Similiter fecit homagium Henrico filio regis salua fide domini regis patris sui. 2 Omnes vero episc. abbates & clerus terræ Scotiæ & successores sui facient domino regi sicut ligio domino fidelitatem, de quibus habere voluerit, sicut alij episcopi sui ipsi facere solent, & Henrico filio suo & Dauid & hæredibus eorum.