United States or Heard Island and McDonald Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et de hac concessione sicut quando ligiam fidelitatem domino regi & domino Henrico filio suo fecerint, ita eos inde assecurauerint. Similiter hæredes regis Scotiæ & baronum & hominum suorum homagium & ligiantiam facient hæredibus domini regis contra omnem hominem.
10 Præterea rex Scotiæ & barones sui prænominati assecurauerunt, quod ipsa bona fide, & sine malo ingenio, & sine occasione facient vt episcopi & barones & cæteri homines terræ suæ, qui non affuerunt quando rex Scotiæ cum domino rege finiuit: eandem ligiantiam & fidelitatem domino regi & Henrico filio suo quam ipsi fecerunt, & vt barones, & homines qui affuerunt obsides, Liberabunt domino regi de quibus habere voluerit.
Word Of The Day