United States or Andorra ? Vote for the TOP Country of the Week !


Et addit, Iudaeos falsissime vsque hodie nos Christianos suo mendacio decipere, quo dicunt se Iesu crucifixisse quem non tetegerunt. Hinc errorem tenent Sarraceni obstinati: et quoddam argumentum inire conantur.

Ibique decurrit fluuius Sabbatayr, sic dictus quod diebus Sabbatis euidenter rapidius transit, quam alijs sex diebus. Postremo sciendum, quod terra promissionis in totali longitudine sui a Dan qui est sub Libano vsque ad Berseba in Austrum continet circiter centum, et 80. leucas Lombardicas, et ab Hierico in totali latitudine circiter 60.

Inde transiri potest per mare in Indiam superiorem, sine maiorem, videlicet Imperium Presbyteri Ioannis ad portum ciuitatis Zarke, quae est elegans et bona satis. In ea habitant plurimi Catholicae fidei Christiani: et habentur plurimae Abbatiae religiosorum, quas olim Dux Danorum Ogerus constituit, vnde et vsque nunc dicuntur Ecclesiae Dani, atque ex hoc nauigari potest in terram Lombe.

Multa sunt alia mira in hac ciuitate, de quibus sciatis, quod non omnia vobis recitabo. De Pygmaeis, et de itinere vsque in prouinciam Cathay. In ista fuit prima sedes regni Mangi, nec immerito, cum sit munita, delectabilis, et abundans omnibus bonis, ac deinde in predicta Cansay, nunc autem tenetur in quadam alia ciuitate.