Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Updated: May 21, 2025
Quanta in altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. Severitatem in senectute probo, sed eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo; 66 avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego. Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?
Praeda sumus flammis; solum hoc speramus ab igne, Ut restet paucus, quem capit urna, cinis. Dum quaerit medicus febris caussamque, modumque, Flammarum et tenebras, et sine luce faces; Quas tractat patitur flammas, et febre calescens, Corruit ipse suis victima rapta focis. Qui tardos potuit morbos, artusque trementes, Sistere, febrili se videt igne rapi.
Word Of The Day
Others Looking