United States or Canada ? Vote for the TOP Country of the Week !
Faber clavicularius quem superius fabrum mendaciorum dixi, narravit se tempore belli, credens suos se subsecuturos equitando ad cujusdam oppidi portas penetrasse: et cum ad portas venisset cataractam turre demissam, equum suum post ephippium discidisse, dimidiatumque reliquisse, atque se media parte equi ad forum usque oppidi equitasse, et caedem non modicam peregisse.
Quanta in altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. Severitatem in senectute probo, sed eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo; 66 avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego. Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?
Ad modicam inde destantiam habetur Insula Rotonigo abundans in bonis pluribus: sed et in Austrum sequuntur aliae plures regiones et Insulae, de quibes prolixum narrare fuisset. Et est valde grandis regio Iaua, habens in circuitu ambitum leucarum duarum millium. Huius rex est valde potens, et imperans septem insularum vicinarum regibus.
Word Of The Day