United States or Bangladesh ? Vote for the TOP Country of the Week !


Iudeae terra per diuersa tempora a diuersis possessa fuit nationibus, Cananaeorum, Iudaeorum, Assyriorum, Persarum, Medorum, Macedonum, Graecorum, Romanorum, Christianorum, Sarracenorum, Barbarorum, Turcorum, and Tartarurum. Cuius rei causa merito potest aestimari, quod non sustinuit Deus magnos peccatores longo tempore permanere in terra sibi tam placita, et tam sancta.

Nonnulli etiam eorum in Graeco, aut Latino literati consueuerunt cum deuotione cordis id lectitare. Idem liber dicit Iudaeos perfidos fuisse, quod Iesu eis primum misso a Deo, et multa miracula facienti credere noluerunt, quodque per ipsum tota gens Iudaeorum fuit digne decepta, et merito illusa hoc modo.

Item a Nazareth ad leucae dimidum, monstrantur in rupe vestigia pedum, quae dicuntur esse Domini nostri Iesu Christi vbi de manibus Iudaeorum, ipsum de alta rupe praecipitare volentium desiluit in istam. De quo saltu quidam intelligunt illud scriptum Euangelicum, Iesus autem transiens per medium illorum ibat.

Sarraceni appellant istam speluncam Kariackaba, custodienies locum diligenter ac reuerenter propter honorem Patriarcharum, et non permittentes quenquam Christianorum aut Iudaeorum ingredi, nisi ostenderit super haec specialem gratiam a Soldano. Nam ipsi communiter reputant tam Christianos quam Iudaeos pro canibus, et quando despectiue eos volunt appellare, dicunt Kylp, id est, canis.