United States or Armenia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ipsa vero Ecclesia est pulchra et rotundae formae cooperta desuper cum tegulis plumbeis, habens in Occidente turrim altam et firmam, in pauimenti Ecclesiae medio ad figuram dimidij compassi habetur nobili opere Latonico aedificatum paruum Tabernaculum quasi 15. pedum tam longitudinis quam latitudinis, et altitudinis miro artificio intus extraque compositum, ac multum diligenter diuersis coloribus ornatum.

Liber Praesens, Cvivs Avthor est Ioannes Mandevil militaris ordinis, agit de diuersis patrijs, Regionibus, Prouincijs, et insulis, Turcia, Armenia maiore et minore, AEgypto, Lybia bassa et alta, Syria, Arabia, Persia, Chaldaea, Tartaria, India, et de infinitis insulis, Ciuitatibus, villis, castris, et locis, quae gentes, legum, morum, ac rituum inhabitant diuersorum.

Multi sunt ibi Christiani, et multae Religiones Christianorum, sed et de ordinibus Minorum, et praedicatorum, qui tamen ibi non mendicant; est magna pluralitas ex diuersis nationibus Mercatorum. Per Regionem nascitur vinum valde bonum, quod appellatur Bigon.

Iudeae terra per diuersa tempora a diuersis possessa fuit nationibus, Cananaeorum, Iudaeorum, Assyriorum, Persarum, Medorum, Macedonum, Graecorum, Romanorum, Christianorum, Sarracenorum, Barbarorum, Turcorum, and Tartarurum. Cuius rei causa merito potest aestimari, quod non sustinuit Deus magnos peccatores longo tempore permanere in terra sibi tam placita, et tam sancta.