United States or Anguilla ? Vote for the TOP Country of the Week !
Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, cum excessissent ex eis emori; nec vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem.
CATO. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia; ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum: 'nec hercule', inquit, 'si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis, clarus umquam fuisses'. Quod eodem modo de senectute dici potest; nec enim in summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis. 9 Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.
Word Of The Day