United States or Zimbabwe ? Vote for the TOP Country of the Week !


Sciendum est autem, piper ibi crescere in hunc modum: sicut nos plantamus vites aut quercus arbores robustas, vt vitis cum fructibus se spargat, vt supportetur per ramos, sic coluntur arbusta piperis ad arbores foresti, et sparguntur per ramos, et dependent fructus vt botri. Et venit in eodem arbusto triplex piper in anno.

Item super thronum et desuper ante ipsius throni locum, tanquam pro celato seu operimento in throno residentium, et eorum ministrantium, est extensa similitudo vitis operata in palmitibus, et pampinis, de auro puro ad extensionem cubitorum quadraginta, per quadrum, atque per eam dependentes botri vuarum de gemmis, et granellis quinque colorum, quorum albi sunt de christallo et beryllo, et iriscrocei de topazio et fuluo christallo, rubei de rubetorum granis, corallo, et alibandinis, virides de Smaragdis, pyropis, et chrysolytis, nigri, de onichinis, gagetis, et gerateris.

Primum est quod vocatur longum piper, et venit priusquam nascuntur folia in arbustis, quemadmodum nos in arbore videmus corylo in hyeme ante folia praecedere quasdam caudulas longas, quo circa initium vindemiato, nascuntur cum foliis botri piperis viridis ad similitudinem paruarum vuarum.