United States or Russia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Item super thronum et desuper ante ipsius throni locum, tanquam pro celato seu operimento in throno residentium, et eorum ministrantium, est extensa similitudo vitis operata in palmitibus, et pampinis, de auro puro ad extensionem cubitorum quadraginta, per quadrum, atque per eam dependentes botri vuarum de gemmis, et granellis quinque colorum, quorum albi sunt de christallo et beryllo, et iriscrocei de topazio et fuluo christallo, rubei de rubetorum granis, corallo, et alibandinis, virides de Smaragdis, pyropis, et chrysolytis, nigri, de onichinis, gagetis, et gerateris.
Dico ergo, et vere dico, quod in huius aulae capite sit thronus, vel sedes Imperialis, excelsus et eminens in ascensu graduum quamplurium, in quo residere solet in plenaria maiestate, in cuius throni toto corpore nihil apparet minus nobile, auro, margaritis, gemmis, et lapidibus preciosis.
Word Of The Day