United States or Tunisia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse 'atqui ego ista sum omnia dimensus, mei sunt ordines, mea discriptio; multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae. Tum Lysandrum, intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse 'recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est! 60 Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis.
QUINCUNCEM: thus:·:·:·:·:·:·: This was the order of battle in the Roman army during a great part of its history. As regards its application to trees, see Verg. Georg. 2, 277-284. PURAM: so the farmers talk of 'cleaning' the land. DIMENSA: notice the passive use of this participle, originally deponent; cf. n. on 4 adeptam. DISCRIPTA: 'arranged'; so discriptio a little farther on.
Word Of The Day