United States or Croatia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Interiori Athiopiae imperat Abissinorum Rex, qui Presbyter sive Pretiosus Ioannes, vulgo Prete Gianni, vocatur; magno, recepto tamen errore; cum is quondam in Asiae, ut relatum est, regno Tenduc regnaverit. Abasenos populos recenset Stephanus in Arabia; unde verisimile est, eos in Africam trajecto sinu Arabico commigrasse.

Sed enarrata Africae antiquitate, res postulat, uti novam etiam ejus descriptionem subjiciamus. Dividitur nunc universa in septem potissimum partes sive regiones, quarum nomina sunt haec: Agyptus, Barbaria, Biledulgerid, Sarra desertum, Nigrita, Athiopia Interior, sive Superior, quod Abissinorum imperium, et Athiopia Exterior sive Inferior. Agyptus.

Inde Nigritarum ampla est regio, ad utramque Nigri amnis ripam: longitudo ejus porrigitur a Nilo et Meroe insula, usque ad Nigri ostia et Oceanum. Regna in ea sunt haec, ab urbibus denominata: Gualata, Hoden, Genocha, Senega, Tombuti, Melli, Bitonin, Gurnea, Temian, Dauma, Cano, Cassena, Benin, Zanfara, Guangara, Borno, Nubia, Biafra, Medra. Athiopia Interior qua est Abissinorum.

Aut sane in ipsa Africa fuerunt ad sinistrum Arabici sinus latus, ubi Arabiam Troglodyticam supra memoravimus. Haec quidpe nunc sub Abissinorum imperio est. Clauditur regnum ab Ortu Arabico sinu et regionibus Ajana ac Zangebara; a Meridie Monomotapa; ab Occasu Congo et Medar regnis; a Septemtrione Nubia et Agypto. Longum est ab Agypto ad Monomotapa usque mill.