United States or Iran ? Vote for the TOP Country of the Week !


DCC. Latitudo inter duo promontoria, Hesperium, vulgo C. Verde, et Aromata, quod est juxta fauces Arabici sinus, vulgo nunc Coarda fui, mill. DL. Terra ipsa, nisi qua interno mari accedit, obscure veteribus nota. Vltra autem Nili fontes ac montes Luna prorsus incognita.

At clarissimi omnium fuere Nigritae; a Nigro flumine dicti; et Nubiorum gens magna, unde hodieque vastissima regio dicitur Nubia. Ea autem Athiopiae pars quae Nilo utrimque adjacet, Athiopia dicitur sub Agypto; atque in ea ad Nili paludes seu lacus Cinnamomifera regio. At totum sinus Arabici laevum larus Arabes tenuere Troglodytae, unde regio ipsa Troglodytica.

Aut sane in ipsa Africa fuerunt ad sinistrum Arabici sinus latus, ubi Arabiam Troglodyticam supra memoravimus. Haec quidpe nunc sub Abissinorum imperio est. Clauditur regnum ab Ortu Arabico sinu et regionibus Ajana ac Zangebara; a Meridie Monomotapa; ab Occasu Congo et Medar regnis; a Septemtrione Nubia et Agypto. Longum est ab Agypto ad Monomotapa usque mill.