United States or Philippines ? Vote for the TOP Country of the Week !

Atque hanc rationem reddit Divus Thomas I parte, quaestione 45, articulo 8, et quaestione 90, articulo 2, et ex dicendis magis explicabitur. Sumendo ergo ipsum fieri in hac proprietate et rigore, sic fieri ex nihilo est fieri secundum se totum, id est nulla sui parte praesupposita, ex quo fiat.

Et hac ratione res naturales dum de novo fiunt, non fiunt ex nihilo, quia fiunt ex praesupposita materia, ex qua componuntur, et ita non fiunt, secundum se totae, sed secundum aliquid sui. Formae autem harum rerum, quamvis revera totam suam entitatem de novo accipiant, quam antea non habebant, quia vero ipsae non fiunt, ut dictum est, ideo neque ex nihilo fiunt.

Atque hanc rationem reddit Divus Thomas 1 parte, quaestione 45, articulo 8, et quaestione 90, articulo 2, et ex dicendis magis explicabitur. Sumendo ergo ipsum fieri in hac proprietate et rigore, sic fieri ex nihilo est fieri secundum se totum, id est nulla sui parte praesupposita, ex quo fiat.