United States or United Kingdom ? Vote for the TOP Country of the Week !
Sed velim finem afferat consulatus: in quo enitar non minus, quam sum enisus in nostro." Ad Quintum Fratrem, iii. 9. Ad Familiares, ii. 6. "Incidebantur jam domi leges quae nos nostris servis addicerent.... Oppressisset omnia, possideret, teneret lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis. Servos nostros libertos suos fecisset." Pro Milone, 32, 33.
Sin autem vi agere conabitur, spero fore, studiis non solum amicorum, sedetiam alienorum, ut vi resistamus. Omnes et se et suos liberos, amicos, clientes, libertos, servos, pecunias denique suas pollicentur. Nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque amore. Si qui antea aut alieniores fuerant, ant languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis conjungunt.
Nihil per libertos servosque publicae rei: non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionum milites ascire, sed optimum quemque fidissimum putare: omnia scire, non omnia exsequi: parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare: nec poena semper, sed saepius poenitentia contentus esse: officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare, cum peccassent.
Word Of The Day