United States or Lithuania ? Vote for the TOP Country of the Week !
Haec dignitas, hae vires, magno semper electorum juvenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium. Nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat: expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.
Atque omnium coelestium virtutum, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatuum, cherubin ac seraphin, & sanctorum patriarchum, prophetarum, & omnium apolstolorum & evangelistarum, & sanctorum innocentum, qui in conspectu Agni soli digni inventi sunt canticum cantare novum, et sanctorum martyrum et sanctorum confessorum, et sanctarum virginum, atque omnium simul sanctorum et electorum Dei, Excommunicamus, et vel os s vel os anathematizamus hunc furem, vel hunc Os malefactorem, N.N. et a liminibus sanctae Dei ecclesiae sequestramus, et aeternis vel i n suppliciis excruciandus, mancipetur, cum Dathan et Abiram, et cum his qui dixerunt Domino Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus: et ficut aqua ignis extinguatur lu- vel eorum cerna ejus in secula seculorum nisi resque- n n rit, et ad satisfactionem venerit.