United States or Netherlands ? Vote for the TOP Country of the Week !


His sunt arbores pro cubilibus; ad eas sese applicant, atque ita, paulum modo reclinatæ, quietem capiunt, quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consueverint, omnes eo loco, aut a radicibus subruunt aut accidunt arbores tantum, ut summa species earum stantium relinquatur.

Quid ait: "'Patri meo Verrino Lardino do lego dari glandis modios xxx. et matri meae Veturinae Scrofae do lego dari Laeonicae siliginis modios xl. et sorori meae Quirinae, in euius votum interesse non potui, do lego dari hordei modios xxx. et de meis visceribus dabo donabo sutoribus saetas, rixoribus capitinas, surdis auriculas, causidicis et verbosis linguam, bubulariis intestina, isiciariis femora, mulieribus lumbulos, pueris vesicam, puellis caudam, cinaedis musculos, cursoribus et venatoribus talos, latronibus ungulas, et nec nominando coco legato dimitto popiam et pistillum, quae mecum attuleram: de Tebeste usque ad Tergeste liget sibi collo de reste, et volo mihi fieri monumentum aureis litteris scriptum: M. Grunnius Corocotta porcellus vixit annis DCCCC.XC.VIIII.S. quod si semissem vixisset, mille annos implesset, 'optimi amatores mei vel consules vitae, rogo vos ut cam corpore meo bene faciatis, bene condiatis de bonis condimentis nuclei, piperis et mellis, ut nomen meum in sempiternum nominetur, mei domini vel consobrini mei, qui in medio testamento interfuistis, iubete signari.