Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !


Venerabili patri Richardo Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo apostolicæ sedis legato, Galfridus domini regis Angliæ filius & cancellarius salutem & reuerentiam debitam ac deuotam. Placuit maiestati apostolicæ vestræ iniungere sanctitati, vt me certo temore vocaretis ad suscipendum ordinem sacerdotis, & pontificalis officij dignitatem. Ego verò considerans quamplures episcopos maturiores ac prouectiores prudentia & ætate vix tantæ administrationi sufficere, nec sine periculo animarum suarum sui officium pontificatus ad perfectum explere, veritus sum onus importabile senioribus mihi imponere iuniori: faciens hæc ex leuitate animi, sed ob reuerentiam sacramenti. Habito itaque tractatu super eo cum domino rege patre meo, dominis fratribus meisque rege & Pictauensi & Britannorum comitibus: episcopis etiam Henrico Baiocensi, Frogerio Sagiensi, Reginaldo Batoniensi, Sefrido Cicestrensi, qui præsentes aderant, aliter de vita & statu meo disposui, volens patris mei obsequijs militare ad tempus, & ab episcopalibus abstinere: omne it que ius electionis inde & Lincolnensem episcopatum spontaneè, liberè, quieté, & integrè, in manu vestra pater sancte resigno, tam electionem qu

Principi excellentissimo, prae cunctis mortalibus praecipue venerando, Domino Edwardo eius nominis tertio, diuina prouidentia Francorum et Anglorum Regi Serenissimo, Hiberniae Domino, Aquitainiae Duci, mari ac eius insulis occidentalibus dominanti, Christianorum encomio et ornatui, vniuersorumque arma gerentium Tutori, ac Probitatis et strenuitatis exemplo, principi quoque inuicto, mirabilis Alexandri Sequaci, ac vniuerso orbi tremendo, cum reuerentia non qua decet, cum ad talem, et tantam reuerentiam minus sufficientes extiterint, sed qua paruitas, et possibilitas mittentis ac offerentis se extendunt, contenta tradantur.

Transeunte autem sic Imperatore per ciuitates et villas quilibet ante fores proprias praeparato igne iactat poluerem aromata redolentem, stans genibus flexis ad reuerentiam illi.

Word Of The Day

lady-cousins

Others Looking