United States or Libya ? Vote for the TOP Country of the Week !


Et prope altare tribus gradibus in altitudine, habetur capsa, seu Tumba Alabastri, sanctissima continens ossa Virginis. Christiani qui ibidem morantur, cum magna reuerentia aduenientibus peregrinis, a Monachorum praelato, seu ab alio in hoc instituto, excipiuntur.

Principi excellentissimo, prae cunctis mortalibus praecipue venerando, Domino Edwardo eius nominis tertio, diuina prouidentia Francorum et Anglorum Regi Serenissimo, Hiberniae Domino, Aquitainiae Duci, mari ac eius insulis occidentalibus dominanti, Christianorum encomio et ornatui, vniuersorumque arma gerentium Tutori, ac Probitatis et strenuitatis exemplo, principi quoque inuicto, mirabilis Alexandri Sequaci, ac vniuerso orbi tremendo, cum reuerentia non qua decet, cum ad talem, et tantam reuerentiam minus sufficientes extiterint, sed qua paruitas, et possibilitas mittentis ac offerentis se extendunt, contenta tradantur.

In ea veneratur detestandum cadauer Machon siue Machometi honorabiliter et reuerenter in Templo eius, quod ibi vocatur Musket, de cuius vita aliquid infra narrabo. Per praedicta itaque apparet, quod Imperator Sarracenorum Soldanus Babyloniae, valde potens est Dominus. De couductu Soldani, et via vsque in Sinay. Prius dictum est de reuerentia Soldani, quando ad ipsum intratur exhibenda.