United States or Japan ? Vote for the TOP Country of the Week !


Quadam tamen partes eximie fertiles. Gracis Libya dicitur, a Libya Epaphi filii Iovis filia: Africam autem ab Afro Libys Herculis filio dictam volunt. Maria eam cingunt, qua Sol oritur Rubrum, qua medius dies Athiopicum, qua occidit Sol Atlanticum; ab Septemtrionibus Internum, Africum seu Libycum dictum, qua eam alluit. Longitudo summa computatur ab Herculis freto ad promontorium Bona Spei mill.

Terminantur a Meridie Atlante minori, quo submoventur a Gaetulis: qui et ipsi postea oppressis et exstinctis Maurusiis Mauritaniae majorem partem occuparunt: ab Occasu est Oceanus Atlanticus, a Septemtrione fretum Herculis et mare internum; Ab Ortu primo Mulucham habuit flumen, quod Mauros a Numidis discernebat; at quum ea Numidiae pars, quae est inter Ampsagam et Mulucham, Mauritaniae adjiceretur, finis huic constitutus est Ampsaga.

Sed de Nilo hoc loco pauca quadam retulisse haud abs re fuerit. Terra ipsa Agyptus expers imbrium mire tamen fertilis, et hominum aliorumque perfoecunda generatrix. Nilus id efficit, amnium in internum mare permeantium maximus. Hic in Africa desertis, montibus Luna ortus, haud statim Nilus est, et primum ingentem lacum Nilidem, qui nunc Zaire et Zembre dicitur, CXX. milliar.